- OLYMPIONICAE
- OLYMPIONICAEqui ludis Olympicis victoriam retulêre, cum Patriae suae ingens hôc pactô decus conciliarent, tantô olim honore habiti sunt, apud Athenienses inprimis vel magnô Reip. suae impendiô ac sumptu, ut lege eum coercendum censuerit Solon, teste Diogene in eius vita. Lex fuit: Γῷ Ὀλύμπια νικήσαντι δραχμὰς πεντακοσίας δίδοςθαι, Olympionicae quingentae de publico drachmae dantor. Vide Plut. in Solone. Verum non diu obtinuit, cum non longe post Olympionicae publice sint excepti in Prytaneo: Unde Callisthenes apud Plut. in Aristide, de Polycrita Lysimachi filia, Καὶ ταύτῃ, in quit, σίτησιν ὅσην καὶ τοῖς Ὀλυμπιονίκαις ὁ δῆμος ἐψηφίσατο. Et Antiphens Poeta Comicus,Γέρα γὰρ αὐτοῖς ταυτὰ τ᾿ ὈλύμπιαΝικῶσι ίδοται, χρηςτότητος ἕνεκα,Σίτησις. οὗ γὰρ μὴ τίθενται συμβολαί,Πρυτανεῖα ταῦτα πάντα προσαγορεύεται.Itaque, ut ad epulum admitterentur, symobola fidem faciebant, et niceteria de collo gestabant, Iuvenal. Sat. 3. v. 67.Rusticus ille tuus sumit trechedipna Quirine,Et ceromatico fert niceteria collo.Fuisse autem has σιτήσεις quottidianas, innuere videtur Aelian. περτ ζώων ἰδιότητος l. 6. c. 49. in historia muli illius vetuli, qui iuniores ac robustiores ad vecturam comitabatur, atque adeo, qua poterat, cohortabatur, cum aedem Minervae Athenienses conderent. Ab eodem Solone reliquis quoque Hieronicis honorarium, sed minus, constitutum fuisse, patet ex lege, quâ Ist hmionicis (qui tamen infra dignitatem Pythionicarum quoque ac Nemeonicarum, nedum Olympionicarum fuêre) centum de publico drachmas dari voluit. Graecos imitati Imperatores Romani, praemia sive opsonia pro Iselasticis certaminibus similiter constituerunt, ut ex amoebaeis Plinii Traianique epistolis discimus, ubi, inter alia, Iselasticum Imperator incipere voluit, quum quis in patriam suam ἐισήλασεν, invectus est. Quin etiam, qui tribus coronis erant ornati, civilium munerum vacationem obtinebant, excusabantur a tutelis neque ullâ notabantur infamiâ. Vide Sam. Petitum Commentar, in Leges Atticas l. 1. tit. 1. p. 59. et seqq. Porro, iidem Olympionicae nonnumquam monetam signandi ius accepêre, quod de Anaxila Rhegino tradit Pollux l. 5. c. 12. Lacedaemone locus iis sepositus est in ordinibus; et ordine dispositi circa ipsum Regem pugnabant, Plut. Sympos. 2. Problem. 5. Iisdem iusasyli concessum; et vestis ἀνθεινὴ, florida seu palmata, quâ a coeteris distinguerentur, Lucianus Demon. Statuae quoque erectae; ex eorundem numero Duces exercituum lecti; aliaque privilegia indulta, quae illos tantum non ἰσοθέους, Diis aequales, redderent. Imo quod numquam ab quaesita adulatione ipsis Principibus Romanis tributum, quibus honor Deûm non ante habebatur, quam agere inter homines desiissent, Tacit. Annal. l. 15. extr. Euthymius pycta, semper Olympiae victor, et semel victus, sicut mortale fastigium egressus, consecratus est vivus sentiensque, Plin. l. 7. c. 47. Unde Olympionicarum vitam beatissimam iudicans Socrates qpud Platonem, de civitatis suae, in his terris, quam animô formabat, incolis ait, Omnibus igitur his difficultatibus liberati vitam agent felici illa Olympionicarum vita beatiorem, de Republ. l. 5. Vide Keuchenium ad Nepotis Praefati verba, Victorem Olympiae citari, et de iis, ut et de Ludis Olympicis plura, eruditô labore congesta, a Car. Paschalio Coronar. l. 6. c. 1. Usque ad c. 25. Addam saltem praedictis, quod nomina eorum, qui hoc victoriae genus adepti essent, in commentarium referri consueverint, Philo περὶ Εὐγεν. Inscribebatur autem Athleta victor νικηφόρος. Unde Olympionicarum Laterculus, Ὀλυμπιονικῶν Ἀναγραφὴ, Salmasio memoratus, ad Pallium Tertulliani, qui tamen octo celebrium tantum Olympionicarum meminit, qui pugiles ab Hercule proximi habiti pancratiô simul et luctâ vicerunt. Et quidem Herculem quod attinet, auctor is Gymnicorum certaminum fuit, sed ille vi, non arte, pugillabat ac luctabatur. Hinc vires corporis et genitivum robur, non artem eius, in certaminibus Veter. commendârunt. Theocritus de Pugile quodam;Φάντι μιν Ἡρακλῆϊ βίην καὶ κάρτος ἐρίσδειν.Dicunt eum cum Hercule quoad vim ac robur contendere.Octo autem illi in laterculo praedicto memorati, fuêre Carus Eleus, Rhodius, Protophanes etc. Ita enim illa ἀναγραφή. Κάρος Ἠλεῖος καὶ πάλην καὶ παγκράτιον ενίκα μετα Ἡρακλέα καὶ ἀναγράφεται δεύτερος ἀφ᾿ Ἡρακλεους. Carus Eliensis et lucta et pancratiô vicit post Herculem, ac inscribitur secundus ab Hercule. Ibidem paulo post de Leonida: Ὁ αὐτὸς τὸ τρίτον Ῥόδιος: τρίτος ἀφ᾿ Ἡρακλέους, πάλην ὁμοῦ καὶ παγκράτιον. Πρωτοφάνης Μάγνης, πάλην καὶ παγκράτιον, τέταρτος ἀφ᾿ Ἡρακλέους etc. Idem tertium Rhodius, tertius ab Hrcule luctâ simul et pancratiô. Protophanes Magnesius luctâ simul et pancratiô, quartus ab Hercule etc. Sed et moris erat nomina eorum publice ςτηλιτεύεςθαι γραφαῖς, incidi sicut in collumna publicis monumentis. Nec vero horum tantum, sed et illorum, qui primo quidem vicissent, postmodum vero victi essent, uti testatur Plut. Agesiluo, apud laudatum supra Paschal. l. 6. c. 12. etc. De more coronas Olympionicarum, coram Iudicibus, primum super tripode aeneo, postmodum in mensa, collocandi, vide aliquid infra voce Tripus. Qui vero ter Olympia vicisset, Trisolympionicen appellari consuevisse, dicemus suô locô. Plura de Olympiadum Epocha duplici, vera et vulgari, ac utriusque initio; deque Olympionicarum in Chronologia usu, Scriptoribus et historia, vide apud Ioh.Marshamum Equ. Canone Chron. Sec. XV. et XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.